Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 3.10.7 Cic. Fam. 3.10.9 (English) >>Cic. Fam. 3.10.11

3.10.8 sin autem me astutum et occultum libet fingere, quid est quod minus cadere in eius modi naturam possit quam aut florentissimi hominis aspernari benevolentiam aut eius existimationem oppugnare in provincia, cuius laudem domi defenderis, aut in ea re animum ostendere inimicum, in qua nihil obsis, aut id eligere ad perfidiam, quod ad indicandum odium apertissimum sit, ad nocendum levissimum? quid erat autem cur ego in te tam implacabilis essem, cum te ex fratre meo ne tunc quidem, cum tibi prope necesse esset eas agere partis, inimicum mihi fuisse cognossem? Cum vero reditum nostrum in gratiam uterque expetisset, quid in consulatu tuo frustra mecum egisti, quod me aut facere aut sentire voluisses? quid mihi mandasti, cum te Puteolos prosequerer, in quo non exspectationem tuam diligentia mea

3.10.9 vicerim? quod si id est maxime astuti, omnia ad suam utilitatem referre, quid mihi tandem erat utilius, quid commodis meis aptius quam hominis nobilissimi atque honoratissimi coniunctio, cuius opes, ingenium, liberi, adfines, propinqui mihi magno vel ornamento vel praesidio esse possent? quae tamen ego omnia in expetenda amicitia tua non astutia quadam, sed aliqua potius sapientia secutus sum. quid? illa vincula, quibus quidem libentissime astringor, quanta sunt, studiorum similitudo, suavitas consuetudinis, delectatio vitae atque victus, sermonis societas, litterae interiores! atque haec domestica; quid illa tandem popularia, reditus inlustris in gratiam, in quo ne per imprudentiam quidem errari potest sine suspicione perfidiae, amplissimi sacerdota collegium, in quo non modo amicitiam violari apud maiores nostros fas non erat, sed ne coptari quidem sacerdotem licebat, qui cuiquam ex collegio esset inimicus?



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 3.10.7 Cic. Fam. 3.10.9 (English) >>Cic. Fam. 3.10.11

Powered by PhiloLogic